라틴어 문장 검색

Non ut ergo credens vestram facilitatem vel vestri repentinam amoris postulans largitatem volui petitionem emittere, sed meum propositum vobis cupiens quaerentibus indicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:4)
Quarum quidem dubitationum quum frequens inter nos valde disputatio verteretur, et uterque nostrum suam partem videretur rationabili sententia roborare, neuter alterius voluit acquiescere voluntati vel productis rationibus consentire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:2)
Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad amoris vertamus iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:3)
Praeterea satis mihi sufficere credo meam plenarie inter alios emittere largitatem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:13)
Unde videns daemon masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 29:4)
Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:9)
Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:7)
Nam etsi terra simul et aqua penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:16)
Hinc salit, atque agili se sublevat incita motu, Vocesque emittit tenues, et non sua verba.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:3)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
ergo pars vertere terga
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:7)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:51)
Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:59)
turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION