라틴어 문장 검색

at enim sunt haec ista vera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 602:1)
sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:1)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:3)
cum enim masculino utimur, re vera diem significamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 46711)
Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et causa inpudentissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:2)
Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:2)
tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:4)
efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:8)
Nos enim, qui in foro verisque litibus terimur, multum malitiae quamvis nolimus addiscimus:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:3)
non utique, nondum enim insidiatorem . Sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 371:5)
quare, etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, in coetu vero populi Romani (non enim haec rixantis modo dixit);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:1)
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION