라틴어 문장 검색

itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
nihil enim olet ex Academia, nihil [ne] ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:3)
at in male olentem "video me a te circumveniri" subridicule Philippus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:13)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 8:5)
' tu tamen, mi vetule, non sero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 1:2)
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:2)
Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:1)
Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:4)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)
| Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:5)
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent . . . itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:7)
Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.4)
ros maris et lauri nigraque myrtus olent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:1)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)

SEARCH

MENU NAVIGATION