라틴어 문장 검색

cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:2)
Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 4:2)
Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,perpetuitatemque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:1)
Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:4)
Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:2)
Nam vetustate vitem fatigant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:2)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)
Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:1)
6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:2)
Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:3)
Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:1)
quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:2)
Caecinae dubitanti quonam modo ruptos vetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장13)
Isdem temporibus deum aedis vetustate aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberaeque et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator voverat, eodemque in loco aedem Florae ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem de Poenis meruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 49장1)
quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION