라틴어 문장 검색

ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:4)
interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 84:1)
" At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 16:4)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
" Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:4)
atqui nullam sensimus tunc vexationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 4:13)
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:1)
Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:2)
quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:4)
Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:1)
multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:4)
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 120:1)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
(세네카, De Providentia, book 1 46:4)
ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ;
(세네카, De Providentia, book 1 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION