라틴어 문장 검색

atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장2)
quae tantas expiet iras victima?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:10)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos auctoremque globum Phariae telluris ad oras ferre iuvat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix30)
Augustas par victima mitigat umbras.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:49)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
dabitur tibi debita pridem victima:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:163)
penetralibus ignem sacratum rapuere adytis rituque iuvencos Chaldaeo stravere magi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:36)
debellatis inter Rhenum Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장2)
Spei aedes a Germanico sacratur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 49장2)
simul sinus Actiaca victoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장4)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장5)
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장2)
nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION