라틴어 문장 검색

nil adeo mediae telluris, et enses impliciti innexaeque manus, alternaque saevi murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권281)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 51:1)
hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장29)
Ait enim si feminae, quae morte viduatur amantis, licet post biennii metas alium sibi amatorem appetere, multo magis ei debet mulieri licere, quae vivo [et ultra] viduatur amante et quae nullius nuntii vel litterae ab amante transmissae potuit a praefato tempore visitatione gaudere, maxime ubi non deerat copia nuntiorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:4)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION