라틴어 문장 검색

Aut hanc affectionem, ad quam 1 ratio nititur, tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageres, asserere audebis?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:6)
Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponiensium-Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae praesidali edicti tui vigore nondum adiuvari meruisse, domine eximie et in Christi caritate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili.
(아우구스티누스, 편지들, 23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem2)
Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 31:1)
Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 12:1)
In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 5:1)
Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 21:1)
Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, 'effeminatur.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 11:1)
Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 14:1)
Hunc equum Gavius Bassus vidisse se Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 9:1)
ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 2:1)
Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 1:1)
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 2:1)
Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 5:1)
Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas φαντασίασ appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:3)
Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION