라틴어 문장 검색

quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
Et ne non fultum nuda tellure iaceret, Molle super silices inposuere caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:4)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
ait, periuraque pectora vertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito vetus est infamia saxo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:18)
Silva vetus stabat, nulla violata securi, et specus in medio, virgis ac vimine densus, efficiens humilem lapidum compagibus arcum, uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:1)
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:7)
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:3)
tenuit vestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 16:4)
Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 23:5)
agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:7)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes a se depulsum Martem convertit in ipsos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:9)
tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:4)
sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit aetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:6)
Nitor et ingrato facio convicia demens vana Iovi cupioque mori moturaque duros verba queror silices.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION