라틴어 문장 검색

ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 2:1)
Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut vinciebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 45:1)
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:4)
Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:7)
Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 52:1)
At praestigiator iste manibus pedibusque super equum vinctus fuit, neque cum Perkino rediit, sed paucis post diebus morte mulctatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:10)
Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra, brachiis et tibiis vinctis, aut aliter detentis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:9)
Verum coelibatus caussa maxime frequens est libertas, praesertim in quibusdam animis sibi complacentibus et phantasticis, qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum ut cingula et periscelidas fere habeant pro vinculis et compedibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:10)
Cumque moras uinctus pateretur longius intus, Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:14)
Vinciar uxori, quantum queo, nobiliori;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:9)
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:16)
Ille sui captus non inmemor, eius et actus, Instat mille modis uinctum dissoluere nodis, Vique iuuat dentis prius huic non ultro nocentis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:9)
"Quid tibi mercedis me posse rependere credis, Vinxeris absque modo quem stricto tam male nodo?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:5)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION