라틴어 문장 검색

quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
하느님에게서 태어난 사람은 모두 세상을 이기기 때문입니다. 세상을 이긴 그 승리는 바로 우리 믿음의 승리입니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 5장4)
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
승리하는 사람은, 내가 승리한 뒤에 내 아버지의 어좌에 그분과 함께 앉은 것처럼, 내 어좌에 나와 함께 앉게 해 주겠다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 3장21)
Obstat ei Fronesis, et jam sub pondere uictam Vincit et inuitam feriari cogit ab armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:13)
vicimus victi Phryges.
(세네카, 아가멤논 16:4)
impetu facto, dum se putant vincere vicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 695:2)
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae vicissent victine essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 325:2)
ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 587:2)
iam victi vicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8127)
Nihil est, inquit, praestantius Deo, ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut subjectus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:4)
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:16)
Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:12)
Et juxta priorem quidem modum, quo Deus velle aliud dicitur, hoc est ex gratia sua ordinare, atque apud se statuere ut fiant aliqua, tam nos quam apostolos in his quae fieri vult, nil ejus voluntati resistere posse dicimus, nec eam aliquo impediri casu, cui omnia necesse sit obedire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:45)
Sic quippe unicuique homini consulit de salute sua, et ad hanc eam hortatur, cum obediant pauci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:47)
Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:5)
Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION