라틴어 문장 검색

cernes iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:3)
Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars eius inculta ac deserta sit, turn nullus feracior in ea locus est nec uberior quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi praecepta ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 7:1)
finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:6)
nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Acci:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:2)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:2)
illae hedera vestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondibus virent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:3)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
hac bene farra virent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:566)
non ager hic pomum, non dulces educat uvas, non salices ripa, robora monte virent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 322)
nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba numen, et invita saepe iuvamur ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 19)
alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorum non sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 447)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)

SEARCH

MENU NAVIGATION