라틴어 문장 검색

Nam sese vitium glossat aperte, Fit fraus ipsa sui lingua furoris, Quid tuti superest, cum dolus armat Ipsas in propria viscera matres?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:9)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi [0461D] singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:1)
Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:36)
Divitiis vel divitibus non derogat iste Sermo, sed vitium potius mordere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:25)
[0467C] Alii, dum leporinae timiditatis gelicidiis torpescunt, solo verbositatis remedio, animositatem efferunt leoninam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:6)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Remedia contra invidiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 59:1)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:4)
De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:6)
Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:7)
Virtutes etiam tantam hostilis conflictus ingruentiam sustinere non valentes, ad nos tantum defensionis asylum, et vitae remedium confugiunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION