라틴어 문장 검색

deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci17)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
illa cadentem detinet exactamque negat dimittere lucem, cum iam fessa dies et in aequora montis opaci umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto, haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis21)
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris1)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 189)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 427)
nam tu aquam a pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 197)
igitur levi raraque cum sit proprietate, quocumque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura, quemadmodum pumex uti ab aqua sustineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장26)
ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION