라틴어 문장 검색

nam in utilitate dicendorum benevolentia paratur;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:6)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
Vincere, morando, probe cognovit, laudemque veram, vituperationem injustam contemnendo, est adeptus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.88)
Doctorum laudem exopto, indoctorum, vero, laudem et vituperationem juxta aestimo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.6)
Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:6)
Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:4)
meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5195)
quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5223)
a iudicum persona 'o regina novam c. c. I. u.', a sua persona 'Troes te miseri' et cetera, ab adversariorum 'quod genus hoc hominum', a re ipsa 'hospitio prohibemur harenae'. post praeparatam igitur benivolentiam et ex sua persona miseratione commota adhibet preces 'prohibe infandos a navibus i. p. p. g. e. p. r. a.' an possint?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5226)
secludite curas iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5626)
sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam comparandam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6644)
memoret quae sit fiducia capto'. habet ergo benivolentiam et attentionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6916)
et dicendo mortem suam gratam esse Graecis, et Troianorum benivolentiam conciliat, et ut sibi reliqua credantur extorquet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1033)

SEARCH

MENU NAVIGATION