라틴어 문장 검색

Voluntas et potentia Dei Deus est. De incommutabilitate autem atque invariabilitate divinae substantiae, de qua ipsemet per prophetam loquitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:19)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Qua ratione altera persona ab altera diversa est, sive etiam ab ipsa Trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab invicem vel essentiae diversitate vel accidentium, sive formarum proprietate disjunctae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:4)
Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:16)
Unde et substantiae quasi subsistantiae esse dictae sunt, et caeteris rebus, quae ei assistunt, non per se subsistunt, naturaliter priores sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:17)
Ex quo liquidum est Deum, qui omnium rerum est initium, et singulare principium, nullo modo in eo rerum numero contineri quae substantiae non sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:1)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
De cujus quidem veritate ac simplicitate sive incommutabilitate substantiae, Augustinus in lib. De Trinitate ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:3)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Quod autem nec juxta philosophos ipse Deus substantia sit dicendus, facile convinci potest ex ipsis scripturis omnium dialecticam tractantium, quam nunc Latinitas, Porphyrii scilicet, Aristotelis et Boetii.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:6)
unamquamque substantiam una specie participare, pluribus vero accidentibus et separabilibus et inseparalibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:9)
Aristoteles quoque in Categoriis proprium substantiae assignans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:10)
Maxime autem proprium substantiae videtur esse, quod cum sit unum et idem numero contrariorum est susceptibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:11)
Quare proprium erit substantiae quod cum sit unum et idem numero, susceptibile est contrariorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:13)
Cum itaque Deo ista omnia coaptari non possunt, cujus substantia nec accidentibus variari, nullis omnino formis subjacere potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION