라틴어 문장 검색

Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 1:1)
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:1)
Ignitorum autem vehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum et cuprum et caetera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:5)
7. Per comparativam ferri igniti et flammae spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus vini plus lucidi et minus calidi), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 203:1)
Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:4)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION