라틴어 문장 검색

nondum dico, quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 22:5)
quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 118:5)
deinceps aerii volatus avium atque cantus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 3:5)
Sic format lingua fetum cum protulit ursa et piscis nullo iunctus amore parit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:2)
De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1223)
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 538)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
ursa per incultos errabat squalida montes, quae fuerat summo nuper amata Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권124)
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe fertur, et a tergo non habet Ursa metum, tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권154)
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:6)
Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:9)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
Et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae), dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:9)
In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat sopitus venis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:1)
Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus o salve dixit, Lapithaeae gloria gentis, maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION