라틴어 문장 검색

a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:16)
Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:5)
quatinus ex lingua et uita tuae sanctitatis et recte credendi, et bene uiuendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum Dominus uoluerit, regna pertingant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:13)
"Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:2)
victor autem ut quidam volunt voti compos, ut est quam septem ingentia victor corpora fundat humi, quia aliter dictum potuit non bene a Troianis accipi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 952)
bene autem excusat Aeneam 'pium' dicendo, cum ei et gemitus dat, et ostendit solacia dolenti velle praestare, et probat religiosum, cum deorum praeceptis paret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3933)
terram mare sidera ivro et ornatior elocutio et crebra apud maiores, quam si velis addere praepositionem, ut dicas 'iuro per maria, per terras'. 'eadem' autem bene dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1971)
quod si voluerimus admittere, erit sequens versus incongruus, ut 'irarum tantos volvis sub pectore fluctus'. unde melius est ut ita intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8303)
nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:1)
Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa de- libare voluisti ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:4)
Tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:2)
Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:2)
o formose puer bene dicit Donatus suspendendum 'o' et sic dicendum 'formose puer', ut intellegamus per iram eum aliud voluisse dicere, sed in haec verba, ne Alexin offenderet, amoris necessitate compulsum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 171)
is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid vellent iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 279:2)
Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION