라틴어 문장 검색

si ne sic quidem discussum est, albo ueratro uomitum mouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 2:2)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:3)
neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:3)
Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum uomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:7)
Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior uomitus est, iterumque dandus cibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 8:3)
Si simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:1)
si non continuit, post uomitum lene aliquid ex is, quae non aliena stomacho sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:4)
Supprimendus autem uomitus est, qui per se uenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:1)
Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:2)
Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:2)
nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:3)
Vix umquam fit ne uomitus sequatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:5)
parsque sanitatis est uomitum esse subpressum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:7)
Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:3)
Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION