라틴어 문장 검색

Omnis etiam subtilior meta schematismus in partibus rerum crassiorum (quem vulgo alterationem vocant, cum sit revera latio per minima) latet similiter:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:6)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:18)
Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:3)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)
at periculosius et subtilius in Platone atque ejus schola.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:2)
Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
atque, nixi ex illis duobus (quae dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et virtutibus specificis) illa altera (quae recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum majore et diligentiore observatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestive abrumpendo, illi multo melius profecissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:11)
quae et ipsa omnino ex notione vulgari est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:16)
impraesentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:15)
nisi quod opera eorum a levioribus istis, qui vulgari captui et affectui magis respondent ac placent, tractu temporis extincta sint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:15)
Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
caetera ad patientiam hominum tantum, et subtilem et ordinatum manus vel intrumentorum motum, pertinere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:5)
Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION