라틴어 문장 검색

Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae vulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est, quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 17:2)
— Nam quod vulgo praedicant Aurito me parente natum, non ita est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 6:2)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Quod autem Alcaeus poeta dixit et vulgo canitur, *Οἴνῳ πνεύμονα τέγγε, τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται, ideo dictum est quia pulmo revera gaudet humore, sed trahit quantum sibi aestimat necessarium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 13:1)
Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo, Vel mecum possis vel prior ipse legi:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVIII1)
aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 969)
recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2823)
acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3328)
duces equorum scilicet, quos vulgo agasones vocamus, ut effunditque ducem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4701)
curva haec habitant ad litora vvlgo ne tantum in montibus esse putarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6432)
procellae enim aut de fluminibus, aut de montibus fiunt, quas περιπνοίασ dicunt, vulgo peripenas appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7722)

SEARCH

MENU NAVIGATION