라틴어 문장 검색

Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine, utque uulgo mox ferrentur hi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 2:1)
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:1)
Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεοσ uocabatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:1)
ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 2:1)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 4:3)
expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus ueniam dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:3)
quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:3)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero post compressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 4장 1:2)
sed auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:3)
consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 2:5)
Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:1)
stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:2)
Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION