라틴어 문장 검색

et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장11)
Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장17)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장8)
Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장9)
Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장16)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장42)
Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장12)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:6)
Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 75:11)
Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent.
(카이사르, 아프리카 전기 78:7)
multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:9)
In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION