라틴어 문장 검색

Similiter vapori fervido subjungitur negativa naturae ipsius vaporis, qualis apud nos invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:1)
Neque enim invenitur apud nos aer calidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:2)
Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:2)
Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
exempli gratia, Jovem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro aut Leone quam sub Capricorno aut Aquario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:2)
38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:1)
id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:2)
quia non habemus hic apud nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:3)
Etiam S litera apud grammaticos, habetur pro monodica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:7)
Itaque (ut alibi diximus) qui de machinis et arietibus, quales erant apud veteres, cogitasset, licet hoc fecisset obnixe atque aetatem in eo consumpsisset, nunquam tamen incidisset in inventum tormentorum igneorum operantium per pulverem pyrium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:1)
At instantia hostilis calidi nulla reperitur apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:6)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse viam obliquam solis per zodiacum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION