라틴어 문장 검색

Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:6)
Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:3)
Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:1)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:1)
Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:4)
Quare autem bonum in arbore animalique muto non est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:5)
Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:1)
" Dixisti," inquit, " aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 13:1)
" Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 13:3)
Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:1)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)
nec arboribus :
(세네카, 행복론, Liber VI 32:7)
Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION