라틴어 문장 검색

haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 251:1)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:1)
certamenque ei cum flamine erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 471:1)
ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, senatus a consule est habitus decretumque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 481:1)
his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 485:1)
ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:2)
regii iuvenes duces ei ludicro certamini dati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 64:1)
commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 69:1)
huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit quos in consilio haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 80:2)
idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 153:1)
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 162:1)
tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 168:1)
haud minore certamine animorum quam cum ferro et acie dimicarunt res acta apud Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 210:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION