라틴어 문장 검색

prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 362:1)
causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 130:1)
nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 163:1)
comitia suae sortis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 56:1)
si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 58:1)
cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 486:1)
item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae, urbanaque et inter cives ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Brutti, tertia classis, ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 488:1)
certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 13:1)
plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 207:2)
ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 399:2)
is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 8:3)
Manlio sorte evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 574:2)
sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 141:2)
egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 286:1)
tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 323:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION