라틴어 문장 검색

ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 164)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat, nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt nubila, praetenti cedit teres area mundi, nec tantum aerios visu transmittit hiatus spiritus, oppositos sed transit lumine montes, oceani fines atque ultima littera Thylae transadigit volucresque oculos in Tartara mittit, nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores visibus et caeco delentur tempore formae, numquid et exuti membris ac viscere perdunt agnitione notas rerum, vel gressibus errant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1227)
longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1230)
obiacet interea tellus nec visibus obstat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1232)
hinc paradisicolae post ulcera dira beato proditur infelix ululans in peste reatus spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1238)
meliora favens largire precanti dona animae quandoque meae, cum corporis huius liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle, ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora clauserit hos orbes, et conclamata iacebit materies oculisque suis mens nuda fruetur, ne cernat truculentum aliquem de gente latronum inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci terribilem, qui me maculosum aspergine morum in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque quadrantem minimum damnosae debita vitae, multa in thensauris Patris est habitatio, Christe, disparibus discreta locis, non posco beata in regione domum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1243)
cerne quam palam feroces hic domantur daemones, qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.47)
audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles, scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.49)
"cernis sacratas virgines, miraris intactas anus, primique post damnum tori ignis secundi nescias."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.94)
martyrum semper numerus sub omni grandine crevit, nonne, vincenti, peregri necandus martyr his terris tenui notasti sanguinis rore speciem futuri morte propinqua?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.20)
cernit deinde fragmina iam testularum mollibus vestire semet floribus, redolente nectar carcere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.85)
coire toto ex oppido turbam fidelem cerneres, mollire praefultum torum, siccare cruda vulnera.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.102)
quantis gementem spiculis figebat occultus dolor, cum te perempti corporis virtute victum cerneres, ipsis et inpar ossibus vacuisque iam membris minor?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.127)

SEARCH

MENU NAVIGATION