라틴어 문장 검색

ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:2)
Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:2)
cum haec conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam promea cogitabam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:3)
cogitabam, quid primum petitor diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 11:2)
ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:4)
itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:6)
at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticunm:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 52:1)
numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 54:3)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:7)
continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 130:4)
modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 27:1)
quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION