라틴어 문장 검색

neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 400:2)
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:3)
narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:2)
at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 119:2)
et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:2)
quod intelligi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi, ut nemo sit alteri similis, quamvis plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 130:1)
namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:2)
nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 175:2)
mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 232:1)
sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούσ vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 235:2)
nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:3)
quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 272:2)
causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:2)
alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION