라틴어 문장 검색

<9> Ad aliam rationem dicendum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:1)
Ad confirmationem rationis dicendum quod non solum potuit agens agere novum effectum, quia ipsum habet novam substantiam, aut, quia ipsum habet aliquam novam virtutem vel situm, vel, quia prius subiacebat impedimento, aut, quia in suo passivo ex quo agit, facta est nova dispositio, sed etiam aliquod agens potest producere effectum novum per hoc quod ipsum habet voluntatem aeternam determinatam ad aliquam horam in qua vult agere, secundum illam voluntatem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:4)
<10> Ad sequentem rationem dicendum est quod non oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum aeternum, sed oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum primum sicut ad aliquam suam causam qui non est post quietem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:1)
<11> Ad aliam rationem dicendum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 82:1)
<12> Ad sequentem rationem dicendum est quod illa duo quae sunt in eadem duratione, simul sunt, si nulla pars durationis illius cadit inter illa, sicut duo temporalia simul sunt in tempore inter quae nulla pars temporis cadit;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 83:1)
<13> Ad aliam rationem dicendum, sicut dicebatur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 84:1)
<14> Ad sequentem rationem dicendum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 86:1)
Rationes ad partem oppositam gratia conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 88:1)
dicere esse possibile vel impossibile per rationes investigabiles ab homine.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:2)
Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:3)
Cum ergo tu ipse dicis et dicere debes multa esse vera, quae tamen, si non affirmes vera nisi quantum ratio humana te inducere potest, illa nunquam concedere debes, sicut est ressurectio hominum quam ponit fides.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:4)
Et bene enim in talibus creditur auctoritati divinae et non rationi humanae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:5)
quae ratio hoc demonstrat?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:7)
quae ratio demonstrat rem generabilem post suam corruptionem iterum redire sine generatione, et etiam eandem in numero quae prius ante suam corruptionem erat, sicut oportet fieri in resurrectione hominum secundum sententiam nostrae fidei?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:9)
Sermo enim magistri intelligendus est ad melius, nec valet quod dicunt quidam maligni ponentes studium suum ad hoc quod possint invenire rationes repugnantes in aliquo veritati christianae fidei, quod tamen procul dubio est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION