라틴어 문장 검색

ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:4)
Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras conlocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 4:3)
contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:7)
Nempe igitur ea restant quae, cum et factum constat et nomen, qualia sint vocatur in dubium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:2)
sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:5)
itaque cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:1)
Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:5)
quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:3)
itaque, cum patres rerum potirentur, numquam constitisse civitatis statum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:4)
Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:5)
bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:5)
Esse enim duo divinandi genera, unum arti- ficiosum, quod partim constet ex coniectura, partim ex obser- vatione diuturna, alterum naturale, quod animus adripiat aut excipiat extrinsecus ex divinitate, unde omnes haustos animos libatosque habeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.10)
Auspicia vero vestra quam constant!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 40:1)
Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte natam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION