라틴어 문장 검색

interim, meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 65)
sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 15)
Dum occasio ei reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 323)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
ego interim hic apud vos opperibor.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2221)
Nunc tu te interim quasi pro puerpera hic procuras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4112)
ego hic interim restitans praesidebo, istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 26)
nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio, intro mittam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 27)
volt [interim] illa itidem commentari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 258)
Id quoque interim futatim nomen commemorabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 450)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장106)
Prudenter autem constituis interim navibus, interim vehiculis uti, prout loca suaserint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 163)
sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura , et syllogismos, qui est qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 171:1)
eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION