라틴어 문장 검색

Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:1)
De quo genere libitum mihi est paulo plura quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem, qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:2)
Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 85:1)
aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente tranquilla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:8)
Hoc quidem modo dialogus cum cultu Hellenistico suscipi potuit, dialogus qui ad cor ipsum Scripturae pertinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:3)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:6)
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
quodsi plerique, desperata facultate agendi, ad discendum ius declinaverunt, quam id scire facile est oratori, quod discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 93:1)
nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 133:2)
argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur inclinatione forti ac virili, non a scena et sed ab armis aut etiam a palaestra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:3)
et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 17:5)
TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.42)
Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION