라틴어 문장 검색

id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 534:1)
inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 13:1)
quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:2)
consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 390:1)
inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 299:1)
profectus nocte flexit in Picenum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 648:1)
sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 702:1)
inde conlaudata fide ac virtute, quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 117:1)
Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 241:1)
his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:1)
pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 340:3)
id est viri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 674:2)
si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 376:3)
huc dirigite naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:3)
Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 455:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION