라틴어 문장 검색

negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:3)
qui igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:5)
reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:3)
quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum - , quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:3)
qui convenit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:5)
qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:5)
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:1)
quod genus conveniens consentaneumque dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- θη appellant - poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:1)
ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:2)
nam quia sapientia est conveniens actio, est illo pertinenti genere, quod dixi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:4)
minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:5)
nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 95:2)
quid posterius priori non convenit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:6)
hoc convenit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION