라틴어 문장 검색

Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici philosophy nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:7)
honeste autem vivere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:3)
scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem aut civitatis nisi quae essent sapientium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 183:8)
praetor esset, eum qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:2)
scriptum enim ita dicunt esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:1)
Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:2)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut palaestra histrionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 1:1)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
Vir autem acerrimo ingenio - sic enim fuit - multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:3)
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:4)
quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:1)
ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:4)
erit igitur eloquens - hunc enim auctore Antonio quaerimus - is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:1)
itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare - non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est - , grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION