라틴어 문장 검색

Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:6)
Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse quam esse utiles”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:4)
76. Ad Iudaicam christianam traditionem “creatio” plus est quam naturam dicere, quandoquidem Dei amoris consilium complectitur, ubi singulae creaturae valent et significantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:1)
78. Eodem tempore mythicam rationem de natura detraxit Iudaica christiana schola.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:1)
Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei manifestationem esse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:2)
Iaponienses Episcopi sua pro parte, quaedam permoventia pronuntiaverunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:5)
88. Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum manifestat, locum esse eius praesentiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:1)
Christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:5)
Ex quo id re similiter consequitur quod Paraguaiani Episcopi edixerunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 126:2)
Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:4)
Attamen insani hi dualismi apud nonnullos christianos doctos annorum decursu magnum habuerunt pondus atque Evangelium depravarunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:9)
99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:1)
Christianae anthropologiae incongruens expositio effecit ut de hominis cum mundo consuetudine errata conceptio sustineretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:3)
Cum christiana mens vindicat in hominem peculiare bonum supra ceteras creaturas, locum praebet aestimationi cuiusque personae humanae et hoc modo efficit ut alius agnoscatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:3)
Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION