라틴어 문장 검색

Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem, interpres legum Solymarum et magna sacerdos arboris ac summi fida internuntia caeli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI271)
quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV53)
Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 10:1)
nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:2)
et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)
Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 13:2)
conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos, ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:2)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
perlatumque est primum in eam per Opiam legatum Deleboris regis Assyriorum sacerdotesque Aegyptios quorum princeps fuit Partemetis, diuque habitum apud Assyrios postea Heliopolim commigravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 10:3)
Deus iussit afferri chartam eamque signari puram et mitti, stupentibus sacerdotibus ad eiusmodi factum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:1)
— Tuque, o sanctissima vates Praescia venturi, non aliud nisi sacram vocat, quam videlicet vatem, et deo plenam et sacerdotem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:5)
Hinc pia illa insultatio sacerdotis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:2)
Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis, Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis In plumam squamis auro conserta tegebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:2)
Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 7:1)
At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION