라틴어 문장 검색

Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII. 1:2)
Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:10)
immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:13)
tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 95:1)
post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 149:1)
ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:3)
utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 227:2)
tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 229:2)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 236:2)
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo - lanae velamen est - audi, Iuppiter, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:1)
iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:5)
estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:2)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)
ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION