라틴어 문장 검색

hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 20:2)
Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
quattuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, divinas esse vult;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:2)
Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Nec audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat sed careat omni et sensu et figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:3)
Zeno autem, ut iam ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:1)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
idemque quasi delirans in his libris quos scripsit contra voluptatem tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:3)
ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:3)
nam de vita beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio langueat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:3)
an tu aquilam aut leonem aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:10)
quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:13)
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:9)
de homine minime vafro male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION