라틴어 문장 검색

'excudit' autem est feriendo eiecit, quia cudere est ferire;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1742)
adtulit admovitque pecus primo adtulit, inde admovit pecus, id est hostias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1711)
si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 250:1)
ut ea, quae sensum feriunt, illis, quae sensum immediate non feriunt, licet potioribus, praeponderent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:2)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
ferit facit, ex more Romano, propter porcum qui de lapide feritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
In ea capiatur LB semidiametro CB aequalis, & ducatur BD quae Sphaeram tangat in B. In AC & BD demittantur perpendiculares BE, DL, & vis qua particula Medii, secundum rectam FB oblique incidendo, Globum ferit in B, erit ad vim qua particula eadem Cylindrum ONGQ axe ACI circa Globum descriptum perpendiculariter feriret in b, ut LD ad LB vel BE ad BC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 28:9)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION