라틴어 문장 검색

desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
Accedit his quod, si cognoverit factum suum isto usque penetrasse, necesse est laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:1)
accipit ab hoc auras quamlibet sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:4)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)
Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 5:1)
Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 10:2)
Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:3)
nam per longissimum spatium litus importuosum hoc receptaculo utetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:5)
Spatium modicum, quod tamen sentiat ventos, et fluctibus intumescat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:7)
Praeterea per id spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt rivi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:3)
cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:2)
Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 270)
Idem per spatium Tityon porreximus ingens, Et tria vipereo fecimus ora cani;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1219)
forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION