라틴어 문장 검색

Fortuna unde aliquid fregit, cassum ... est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 171)
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 189)
Pudore quem non flectis, non frangit timor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 551)
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:6)
et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.12)
Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:7)
Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum, seu legatariis tradere promisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:9)
Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:1)
Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes Non pudet et rixas inseruisse iuvat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 136)
non frangitur illa, Et tua iam fletu lumina fessa tument.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 844)
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, si licet, extinctas aspiciamque faces!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 612)
frangit fortia corda dolor;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 24)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 330:1)
mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 228:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION