라틴어 문장 검색

Quae omnia huc tendunt, ut audias Isaeum, vel ideo tantum ut audieris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 11:1)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
Adhaeret dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus et tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit et ministrat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 9:1)
Difficile est huc usque intendere animum in dolore;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:1)
Quin etiam, cum Thrasea gener eius deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:11)
Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)
Ero enim vel cautior in continendo vel constantior in edendo, si huc vel illuc auctoritas tua accesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 4:2)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
Sed quamquam absens totus huc migrasti:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 1:2)
Perge ut coepisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 2:1)
Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 7:1)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
Me huc quoque urbana negotia persequuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION