라틴어 문장 검색

1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:1)
Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:2)
Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere visi sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:4)
33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 173:1)
34. Unio calorum diversorum auget calorem, nisi facta sit commistio corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 174:1)
35. Mora corporis calidi auget calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:1)
Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:2)
Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:4)
38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:1)
39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiva caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:1)
Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:4)
id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:2)
4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 200:1)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION