라틴어 문장 검색

si tibi lanitium curae et 'haec lana' dicimus et 'hoc lanitium', sicut 'fuga' et 'effugium'. quod autem dicit oves lanae causa non debere pinguescere, physicum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3841)
rursus abundabat hic 'rursus' positum pro 'contra', ut supra "rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit". fluvidus liqvor umor sordidus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4841)
nec somnos abrumpit c. s. ex cura enim nimia vigiliae procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5301)
cura domat id est pestilentiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5391)
grandaevis oppida curae sicut senes muros tuentur nec in bella prorumpunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1782)
tantus amor florum et g. g. m. supra de equis "tantus amor laudum, tantae est victoria curae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2051)
more suo pecudes et armenta divisit, ut alibi "quae cura boum, qui cultus ha- bendo sit pecori".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2234)
curam inanem definitio est amoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3441)
tua maxima cura quem plurimum diligis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3533)
nam ideo Tisiphone dicta est, quasi cui cura est τίσισ φόνου, id est mortis ultio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4536)
sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:2)
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:1)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:3)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION