라틴어 문장 검색

Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
" bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:2)
multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:4)
" bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 9:6)
Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:1)
Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid, quod impetus suos moveat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 13:1)
Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:3)
Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:7)
Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:2)
Regina Danaum et inclitum Ledae genus, quid tacita versas quidve consilii impotens tumido feroces impetus animo geris?
(세네카, 아가멤논 3:12)
Regina, frena temet et siste impetus et quanta temptes cogita:
(세네카, 아가멤논 5:1)
quid primo impetu deponis arma?
(세네카, 아가멤논 5:9)
effusa circa paelicum quanto venit turba apparatu!
(세네카, 아가멤논 5:27)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION