라틴어 문장 검색

nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:2)
igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero . enim, quenadmodum ex Oceano dicit ipse omnium amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:1)
omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 135:3)
ac si omnia percenseas, nulla mansit , qualis inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 141:1)
itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:1)
sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:8)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)
quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, , rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 241:3)
nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 251:1)
plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 263:1)
quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:5)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:5)
tempus quoque ac locus egent observatione propria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 47:1)
unde se in medium tam secura observatio artium miserit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION